monumenta.ch > Plinius > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 163
{LXV} sed vulgo maxime haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur.